라틴어 문장 검색

Ille enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua devorando bibendoque suam urinam in exitium se praecipitavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장16)
inponendum vero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장55)
Si vero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen vehementer, adstringere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장73)
Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, vel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장23)
Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare vel urticis caesam vel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec revocantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장18)
deinde, si hae victa sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장54)
resina subinde tempora revellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne vehementer adrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장42)
deinde inponere sinapi sic ut exulceret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장49)
manducare quae sunt acerrima, id est in sinapi alium, cepam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 4장5)
Dum intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calfacientibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장26)
eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장33)
thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuvandus est, et postea vel malagma superimponendum, vel certe ceratum ex cyprino vel irino unguento.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장14)
sinapi ex parte exteriore faucibus inpositum, donec leviter exulceret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장13)
Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장12)
Ab his transitus ad malagmata est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION